Online Read Free Novel
  • Home
  • Romance & Love
  • Fantasy
  • Science Fiction
  • Mystery & Detective
  • Thrillers & Crime
  • Actions & Adventure
  • History & Fiction
  • Horror
  • Western
  • Humor

    Complete Works of Terence

    Page 38
    Prev Next


      si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater.

      nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,

      neque detractum <ei> tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;

      ipse eripuit vi, in digito quem habuit, virgini abiens anulum.

      simul vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius 575

      celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.

      Sostrata Pamphilvs (Laches)

      IV.ii

      SO. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam

      propter m<eo>s mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.

      verum ita me di ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut

      numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei. 580

      teque ante quod me amare rebar, <ei> rei firmasti fidem;

      nam mi intu’ tuo’ pater narravit modo quo pacto me habueris

      praepositam amori t<uo>: nunc tibi me certumst contra gratiam

      referre ut apud me praemium esse positum pietati scias.

      mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror: 585

      ego rus abituram hinc cum t<uo> me esse certo decrevi patre,

      ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua

      quin tua Philumena ad te redeat. PA. quaeso quid istuc consilist?

      illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?

      haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit, 590

      mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.

      tum t<ua>s amicas te et cognatas deserere et festos dies

      mea causa nolo. SO. nil pol iam istaec mihi res voluptatis ferunt:

      dum aetati’ tempu’ tulit, perfuncta sati’ sum: satias iam tenet

      studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea 595

      longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam.

      hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere.

      sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus:

      et me hac suspicione exsolvam et illis morem gessero.

      sine me obsecro hoc effugere volgu’ quod male audit mulierum. 600

      PA. quam fortunatu’ ceteris sum rebus, absque una hac foret,

      hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! SO. obsecro, mi Pamphile,

      non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?

      si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo,

      mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. PA. vae misero mihi! 605

      SO. et mihi quidem; nam haec res non minu’ me male habet quam te, gnate mi.

      Laches Sostrata Pamphilvs

      IV.iii

      LA. Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.

      istuc est sapere, qui ubiquomque opu’ sit animum possis flectere;

      quod sit faciundum fortasse post, idem hoc nunc si feceris.

      SO. fors fuat pol. LA. abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres. 610

      SO. spero ecastor. LA. i ergo intro et compone quae tecum simul

      ferantur: dixi. SO. ita ut iubes faciam. — PA. pater.

      LA. quid vis, Pamphile? PA. hinc abire matrem? minime. LA. quid ita

      istuc vis?

      PA. quia de uxore incertu’ sum etiam quid sim facturus. LA. quid est?

      quid vis facere nisi redducere? PA. equidem cupio et vix contineor; 615

      sed non minuam m<eu>m consilium: ex usu quod est id persequar:

      credo <ea> gratia concordes [magis], si non redducam, fore.

      LA. nescias: verum id tua refert nil utrum illaec fecerint

      quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.

      e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae 620

      sumu’, Pamphile, “senex atque anus.”

      sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.

      Phidippvs Laches Pamphilvs

      IV.iv

      PH. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,

      graviter quidem; nam hercle factumst abs te turpiter.

      etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit. 625

      huic vero nullast. LA. opportune te mihi,

      Phidippe, in ipso tempore ostendis. PH. quid est?

      PA. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?

      LA. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam,

      ne revereatur minu’ iam quo redeat domum. PH. ah 630

      nullam de his rebu’ culpam commeruit tua:

      a Myrrina haec sunt mea uxore exorta omnia.

      <PA.> mutatio fit. <PH.> ea nos perturbat, Lache.

      PA. dum ne redducam, turbent porro quam velint.

      PH. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, 635

      adfinitatem hanc sane perpetuam volo;

      sin est ut aliter tua siet sententia,

      accipias puerum. PA. sensit peperisse: occidi.

      LA. puerum? quem puerum? PH. natus est nobis nepos.

      nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, 640

      neque f<ui>sse praegnatem umquam ante hunc scivi diem.

      LA. bene, ita me di ament, nuntias, et gaudeo

      natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris

      uxorem habes aut quibu’ moratam moribus?

      nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis 645

      quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.

      PH. non tibi illud factum minu’ placet quam mihi, Lache.

      PA. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,

      nunc non est quom eam [con]sequitur alienus puer.

      LA. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost. 650

      PA. perii. LA. hunc videre saepe optabamus diem

      quom ex te esset aliqui’ qui te appellaret patrem.

      evenit: habeo gratiam dis. PA. nullu’ sum.

      LA. redduc uxorem ac noli advorsari mihi.

      PA. pater, si ex me illa liberos vellet sibi 655

      aut sese mecum nuptam, sati’ certo scio,

      non clam me haberet quae celasse intellego.

      nunc quom eius alienum esse animum a me sentiam

      (nec conventurum inter nos posthac arbitror),

      quam ob rem redducam? LA. mater quod suasit sua 660

      adulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet?

      censen te posse reperire ullam mulierem

      quae careat culpa? an quia non delincunt viri?

      PH. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,

      remissan opu’ sit vobis redductan domum. 665

      uxor quid faciat in manu non est mea:

      neutra in re vobis difficultas a me erit.

      sed quid faciemu’ puero? LA. ridicule rogas:

      quidquid futurumst, huic suom reddas scilicet

      ut alamu’ nostrum. PA. quem ipse neglexit pater, 670

      ego alam? LA. quid dixti? eho an non alemu’, Pamphile?

      prodemu’ quaeso potiu’? quae haec amentiast?

      enimvero prorsu’ iam tacere non queo;

      nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.

      ignarum censes t<ua>rum lacrumarum esse me 675

      aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?

      primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam

      matrem non posse habere hanc uxorem domi,

      pollicitast ea se concessuram ex aedibus.

      nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides, 680

      puer quia clam test natu’, nactus alteram es.

      erras tui animi si me esse ignarum putas.

      aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.

      quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!

      sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! 685

      egi atque oravi tecum uxorem ut duceres,

      tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;

      quae tum obsecutu’ mihi fecisti ut decuerat.

      nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom;

      quoi tu obsecutu’ facis huic adeo iniuriam. 690

      nam i
    n eandem vitam te revolutum denuo

      video esse. PA. mene? LA. te ipsum: et facis iniuriam;

      confingi’ falsas causas ad discordiam,

      ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris.

      sensitque adeo uxor; nam <ei> causa alia quae fuit 695

      quam ob rem abs te abiret? PH. plane hic divinat: nam id est.

      PA. dabo iusiurandum nil esse istorum mihi. LA. ah

      redduc uxorem aut quam ob rem non opu’ sit cedo.

      PA. non est nunc tempu’. LA. puerum accipias; nam is quidem

      in culpa non est: post de matre videro. 700

      PA. omnibu’ modis miser sum nec quid agam scio;

      tot nunc me rebu’ miserum concludit pater.

      abibo hinc, praesens quando promoveo parum.

      nam puerum iniussu credo non tollent meo,

      praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus. 705

      LA. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi? —

      num tibi videtur esse apud sese? sine:

      puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. PH. maxume.

      non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit:

      amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt. 710

      propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.

      id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,

      neque illi credebam primo: nunc verum palamst.

      nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.

      LA. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? 715

      PH. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:

      oremus accusemu’ graviu’ denique

      minitemur si cum illo habuerit rem postea.

      LA. faciam ut mones. eho puer<e>, curre ad Bacchidem hanc

      vicinam nostram: huc evoca verbis meis. 720

      et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. PH. ah

      iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:

      manere adfinitatem hanc inter nos volo,

      si ullo modo est ut possit: quod spero fore.

      sed vin adesse me una dum istam convenis? 725

      LA. immo vero abi, aliquam puero nutricem para.

      ACTVS V

      Bacchis Laches

      V.i

      BA. Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;

      nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.

      LA. videndumst ne minu’ propter iram hanc impetrem quam possi<e>m,

      aut nequid faciam plus quod post me minu’ fecisse satiu’ sit. 730

      adgrediar. Bacchi’, salve.

      BA. salve, Lache. LA. credo edepol te non nil mirari, Bacchis,

      quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.

      BA. ego pol quoque etiam timida sum quom venit mi in mentem quae sim,

      ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor. 735

      LA. si vera dici’ nil tibist a me pericli, mulier;

      nam iam aetate ea sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:

      quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.

      nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,

      inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est. 740

      BA. est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam;

      nam qui post factam iniuriam se expurget parum mi prosit.

      sed quid istuc est? LA. m<eu>m receptas filium ad te Pamphilum. BA. ah.

      LA. sine dicam: uxorem hanc priu’ quam duxit, vostrum amorem pertuli.

      mane: nondum etiam dixi id quod volui. hic nunc uxorem habet: 745

      quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu’ consulendi est;

      nam neque ille hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.

      BA. quis id ait? LA. socrus. BA. men? LA. te ipsam: et filiam abduxit suam,

      puerumque ob eam rem clam voluit, natu’ qui est, exstinguere.

      BA. aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem 750

      sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,

      me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.

      LA. lepida es. sed scin quid volo potius sodes facias? BA. quid vis? cedo.

      LA. eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem

      polliceare illis. exple animum is teque hoc crimine expedi. 755

      BA. faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio,

      ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.

      sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,

      nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, <eu>m viderier

      inmerito; nam meritu’ de me est quod queam illi ut commodem. 760

      LA. facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit:

      nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.

      nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,

      fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.

      aliter si facies — reprimam me ne aegre quicquam ex me audias. 765

      verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem

      potiu’ quam inimicus, periclum facias.

      Phidippvs Laches Bacchis

      V.ii

      PH. Nil apud me tibi

      defieri patiar, quin quod opu’ sit benigne praebeatur.

      sed quom tu satura atque ebria eri’, puer ut satur sit facito.

      LA. noster socer, video, venit: puero nutricem adducit. 770

      Phidippe, Bacchis deierat persancte . . PH. haecin east? LA. haec est.

      PH. nec pol istae metuont d<eo>s neque eas respicere d<eo>s opinor.

      BA. ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.

      haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor

      oportet: quod si perficio non paenitet me famae, 775

      solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.

      LA. Phidippe, nostras mulieres suspectas f<ui>sse falso

      nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur.

      nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,

      missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu’ gnatus 780

      quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.

      profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.

      PH. velim quidem hercle. LA. exquire: adest: quod sati’ sit faciet ipsa.

      PH. quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti

      de hac re animu’ meus ut sit, Laches? illis modo explete animum. 785

      LA. quaeso edepol, Bacchi’, quod mihi es pollicita tute ut serves.

      BA. ob eam rem vin ego introeam? LA. i, atque exple animum is, coge ut credant.

      BA. eo, etsi scio pol is fore m<eu>m conspectum invisum hodie.

      nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast.

      LA. at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent. 790

      PH. at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;

      nam illas errore et te simul suspicione exsolves.

      BA. perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae. —

      LA. quid est quod mihi malim quam quod huic intellego evenire,

      ut gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit? 795

      nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,

      scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse:

      referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget.

      Parmeno Bacchis

      V.iii

      PA. Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti,

      qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem, 800

      Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.

      itaque ineptus hodie dum illi sedeo, ut quisque venerat,

      accedebam: “adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?”

      “non sum.” “at Callidemides?” “non.” “hospitem ecquem Pamphilum

      hic habes?” omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror. 805

      d
    enique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem

      ab nostro adfine exeuntem video? quid huic hic est rei?

      BA. Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.

      PA. quid eo? BA. dic me orare ut veniat. PA. ad te? BA. immo ad Philumenam.

      PA. quid rei est? BA. tua quod nil refert percontari desinas. 810

      PA. nil aliud dicam? BA. etiam: cognosse anulum illum Myrrinam

      gnatae s<uae> fuisse quem ipsus olim mi dederat. PA. scio.

      tantumne est? BA. tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audi<v>erit.

      sed cessas? PA. minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast;

      ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem. 815

      Bacchis

      Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!

      quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!

      gnatum <ei> restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit;

      uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;

      qua re suspectu’ s<uo> patri et Phidippo fuit, exsolvi: 820

      hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis.

      nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima

      confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum,

      cum hoc anulo: extimui ilico: “mi Pamphile,” inquam “amabo,

      quid exanimatu’s obsecro? aut unde anulum istum nactu’s? 825

      dic mi.” ille alias res agere se simulare. postquam id video,

      nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.

      homo se fatetur vi in via nescioquam compressisse,

      dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.

      eum haec cognovit Myrrina in digito modo me habente[m], 830

      rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta

      Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.

      haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor:

      etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram

      ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor 835

      numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis.

      ego dum illo licitumst usa sum benigno et lepido et comi.

      incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor:

      at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret.

      multa ex quo fuerint commoda, ei(u)s incommoda aequomst ferre. 840

      Pamphilvs Parmeno Bacchis

      V.iv

      PAM. Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara attuleris,

      ne me in breve conicias tempu’ gaudio hoc falso frui.

      PAR. visumst. PAM. certen? PAR. certe. PAM. deu’ sum si hoc itast.

     


    Prev Next
Online Read Free Novel Copyright 2016 - 2026