Online Read Free Novel
  • Home
  • Romance & Love
  • Fantasy
  • Science Fiction
  • Mystery & Detective
  • Thrillers & Crime
  • Actions & Adventure
  • History & Fiction
  • Horror
  • Western
  • Humor

    Complete Works of Terence

    Page 37
    Prev Next


      iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser.

      vix me illi<m> abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum,

      vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat.

      tum matrem ex <ea> re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;

      quod quom ita esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? 300

      nam matri’ ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;

      tum uxori obnoxius sum: ita olim s<uo> me ingenio pertulit,

      tot m<ea>s iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.

      sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno,

      unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. 305

      PAR. haud quidem hercle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi,

      non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias

      faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu’ ne iratus quidem est,

      quom de <ea>dem causast iracundu’ factus inimicissimus.

      pueri inter sese quam pro levibu’ noxiis iras gerunt 310

      quapropter? quia enim qui <eo>s gubernat animus eum infirmum gerunt.

      itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia:

      fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.

      PAM. abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. PAR. hem quid hoc est? PAM. tace.

      trepidari sentio et cursari rursum prorsum. PAR. agedum, ad fores 315

      accedo propius. em sensistin? PAM. noli fabularier.

      pro Iuppiter, clamorem audivi. PAR. tute loqueris, me vetas.

      (MY. intus) tace obsecro, mea gnata. PAM. matri’ vox visast Philumenae.

      nullus sum. PAR. quidum? PAM. perii. PAR. quam ob rem? PAM.

      nescioquod magnum malum

      profecto, Parmeno, me celant. PAR. uxorem Philumenam 320

      pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio.

      PAM. interii; quor mihi id non dixti? PAR. quia non poteram una omnia.

      PAM. quid morbi est? PAR. nescio. PAM. quid? nemon medicum adduxit?

      PAR. nescio.

      PAM. cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam?

      quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam adfectam? 325

      nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst. —

      PAR. non usu’ factost mihi nunc hunc intro sequi;

      nam invisos omnis nos esse illis sentio:

      heri nemo voluit Sostratam intro admittere.

      si forte morbus amplior factus siet 330

      (quod sane nolim, maxume eri causa mei),

      servom ilico introisse dicent Sostratae,

      aliquid tulisse comminiscentur mali

      capiti atque aetati illorum morbu’ qui auctu’ sit:

      era in crimen veniet, ego vero in magnum malum. 335

      Sostrata Parmeno Pamphilvs

      III.ii

      SO. Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:

      male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:

      quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.

      nunc ad eam visam. PAR. heus Sostrata. SO. hem. PAR. iterum istinc excludere.

      SO. ehem Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera? 340

      non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?

      PAR. non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.

      nam qui amat quoi odio ipsus est, bis facere stulte duco:

      laborem inanem ipsus capit et illi molestiam adfert.

      tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat. 345

      SO. quid ais? an venit Pamphilus? PAR. venit. SO. dis gratiam habeo.

      hem istoc verbo animu’ mihi redit et cura ex corde excessit.

      PAR. iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;

      nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,

      omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli 350

      quae inter vos intervenerit, unde ortumst initium irae.

      atque eccum video ipsum egredi: quam tristis[es]t! SO. o mi gnate!

      PAM. mea mater, salve. SO. gaudeo venisse salvom. salvan

      Philumenast? PAM. meliusculast. SO. utinam istuc ita di faxint!

      quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi’? PAM. recte, mater. 355

      SO. quid f<ui>t tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?

      PAM. ita factumst. SO. quid morbi est? PAM. febris. SO. cotidiana?

      PAM. ita aiunt.

      i sodes intro, consequar iam te, mea mater. SO. fiat. —

      PAM. tu pueris curre, Parmeno, obviam atque is onera adiuta.

      PAR. quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? PAM. cessas? 360

      Pamphilvs

      III.iii

      Nequeo m<ea>rum rerum initium ullum invenire idoneum

      unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt;

      partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus:

      qua me propter exanimatum citius eduxi foras.

      nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans 365

      morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi!

      postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul

      laetae exclamant “venit”, id quod me repente aspexerant.

      sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium,

      quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum. 370

      una illarum interea propere praecucurrit nuntians

      me venisse: ego ei(u)s videndi cupidu’ recta consequor.

      postquam intro adveni, extemplo eiu’ morbum cognovi miser;

      nam neque ut celari posset tempu’ spatium ullum dabat

      neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. 375

      postquam aspexi, “o facinus indignum” inquam et corripui ilico

      me inde lacrumans, incredibili re atque atroci percitus.

      mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit

      lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto:

      omnibu’ nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus. 380

      hanc habere orationem mecum principio institit:

      “o mi Pamphile, abs te quam ob rem haec abierit causam vides;

      nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo.

      nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suom.”

      sed quom orata huiu’ reminiscor nequeo quin lacrumem miser. 385

      “quaeque fors fortunast” inquit “nobis quae te hodie obtulit,

      per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti

      advorsa eiu’ per te tecta tacitaque apud omnis sient.

      si umquam erga te animo esse amico sensisti <ea>m, mi Pamphile,

      sine labore hanc gratiam te uti sibi des pro illa nunc rogat. 390

      ceterum de redducenda id facias quod in rem sit tuam.

      parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu’s:

      nam aiunt tecum post duobu’ concubuisse [eam] mensibus.

      tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus:

      quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile, 395

      maxume volo doque operam ut clam partus eveniat patrem

      atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant,

      dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore

      quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent.

      continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi, 400

      et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris.”

      pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem.

      nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror

      nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque ei(u)s tenet.

      lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit 405

      solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo’s data!

      sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,

      quem ego
    tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo.

      adest Parmeno cum pueris: hunc minimest opus

      in hac re adesse; nam olim soli credidi 410

      ea me abstinuisse in principio quom datast.

      vereor, si clamorem ei(u)s hic crebro exaudiat,

      ne parturire intellegat. aliquo mihist

      hinc ablegandu’ dum parit Philumena.

      Parmeno Sosia Pamphilvs

      III.iv

      PAR. Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter? 415

      SO. non hercle verbis, Parmeno, dici potest

      tantum quam re ipsa navigare incommodumst.

      PAR. itan est? SO. o fortunate, nescis quid mali

      praeterieris qui numquam es ingressus mare.

      nam alias ut mittam miserias, unam hanc vide: 420

      dies triginta aut plus eo in navi fui

      quom interea semper mortem exspectabam miser;

      ita usque advorsa tempestate usi sumus.

      PAR. odiosum. SO. haud clam me est. denique hercle aufugerim

      potius quam redeam, si <eo> mihi redeundum sciam. 425

      PAR. olim quidem te causae inpellebant leves,

      quod nunc minitare facere, ut faceres, Sosia.

      sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium:

      ite intro; ego hunc adibo, siquid me velit. —

      ere, etiam [nunc] tu hic stas? PAM. et quidem te exspecto. PAR. quid est? 430

      PAM. in arcem transcurso opus est. PAR. quoi homini? PAM. tibi.

      PAR. in arcem? quid eo? PAM. Callidemidem hospitem

      Myconium, qui mecum una vectust, conveni.

      PAR. perii. vovisse hunc dicam, si salvos domum

      redisset umquam, ut me ambulando rumperet? 435

      PAM. quid cessas? PAR. quid vis dicam? an conveniam modo?

      PAM. immo quod constitui me hodie conventurum eum,

      non posse, ne me frustra illi exspectet. vola.

      PAR. at non novi homini’ faciem. PAM. at faciam ut noveris:

      magnu’ rubicundu’ crispu’ crassu’ caesius 440

      cadaverosa facie. PAR. di illum perduint!

      quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum?

      PAM. maneto: curre. PAR. non queo: ita defessu’ sum. —

      PAM. ille abiit. quid agam infelix? prorsus nescio

      quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrina, 445

      s<uae> gnatae partum; nam me miseret mulieris.

      quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;

      nam me parenti potiu’ quam amori obsequi

      oportet. attat eccum Phidippum et patrem

      video: horsum pergunt. quid dicam hisce incertu’ sum. 450

      Laches Phidippvs Pamphilvs

      III.v

      LA. Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?

      PH. factum. LA. venisse aiunt: redeat. PA. causam quam dicam patri

      quam ob rem non redducam nescio. LA. quem ego hic audivi loqui?

      PA. certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.

      LA. ipsus est de quo hoc agebam tecum. PA. salve, mi pater. 455

      LA. gnate mi, salve. PH. bene factum te advenisse, Pamphile;

      atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum. PA. creditur.

      LA. advenis modo? PA. admodum. LA. cedo, quid reliquit Phania

      consobrinu’ noster? PA. sane hercle homo voluptati obsequens

      f<ui>t dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant, 460

      sibi vero hanc laudem relinquont “vixit, dum vixit, bene.”

      LA. tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia?

      PA. quidquid est id quod reliquit, profuit. LA. immo obfuit;

      nam illum vivom et salvom vellem. PH. inpune optare istuc licet:

      ill’ revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio. 465

      LA. heri Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te.

      PH. noli fodere. iussi. LA. sed eam iam remittet. PH. scilicet.

      PA. omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo.

      LA. at istos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant.

      PA. ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia 470

      fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim

      quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,

      vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere;

      namque <eo> pacto maxume apud te meo erit ingenio fides,

      quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit. 475

      neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos.

      sed quando sese esse indignam deputat matri meae

      quae concedat cui(u)sque mores toleret sua modestia,

      neque alio pacto componi potest inter eas gratia,

      segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena. 480

      nunc me pietas matri’ potiu’ commodum suadet sequi.

      LA. Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos,

      quom te postputasse omnis res prae parente intellego;

      verum vide ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile.

      PA. quibus iris pulsu’ nunc in illam iniquo’ sim 485

      quae numquam quicquam erga me commeritast, pater,

      quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio?

      amoque et laudo et vehementer desidero;

      nam f<ui>sse erga me miro ingenio expertu’ sum;

      illique exopto ut relicuam vitam exigat 490

      cum eo viro me qui sit fortunatior,

      quandoquidem illam a me distrahit necessitas.

      PH. tibi id in manust ne fiat. LA. si sanus sies:

      iube illam redire. PA. non est consilium, pater:

      matris servibo commodis. LA. quo abis? mane 495

      mane, inquam: quo abis? — PH. quae haec est pertinacia?

      LA. dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?

      quam ob rem te orabam filiam ut remitteres.

      PH. non credidi edepol adeo inhumanum fore.

      ita nunc is sibi me supplicaturum putat? 500

      si est ut velit redducere uxorem, licet;

      sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.

      LA. ecce autem tu quoque proterve iracundus es!

      PH. percontumax redisti huc nobis, Pamphile!

      LA. decedet iam ira haec, etsi merito iratus est. 505

      PH. quia paullum vobis accessit pecuniae,

      sublati animi sunt. LA. etiam mecum litigas?

      PH. deliberet renuntietque hodie mihi

      velitne an non, ut alii, si huic non est, siet.

      LA. Phidippe, ades, audi paucis. — abiit. quid mea? 510

      postremo inter se transigant ipsi ut lubet,

      quando nec gnatu’ neque hic mi quicquam obtemperant,

      quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium

      ad uxorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia,

      atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam. 515

      ACTVS IV

      Myrrina Phidippvs

      IV.i

      MY. Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro m<eo> respondebo

      misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;

      ita corripuit derepente tacitu’ sese ad filiam.

      quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse

      dicam non edepol scio. 520

      sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.

      PH. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:

      atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. MY. mihine, vir?

      PH. vir ego tuo’ sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse?

      nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem, 525

      non sic ludibrio t<ui>s factis habitus essem. MY. quibus? PH. at rogitas?

      peperit filia: hem taces? ex qui? MY. istuc patrem rogare est aequom.

      perii! ex quo censes nisi ex illo quoi datast nuptum obsecro?

      PH. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror

      quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis
    nos celare volueris 530

      partum, praesertim quom et recte et tempore suo pepererit.

      adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,

      ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,

      potiu’ quam advorsum animi t<ui> lubidinem esset cum illo nupta!

      ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes. 535

      MY. misera sum. PH. utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit

      de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:

      nam negabas nuptam posse filiam t<ua>m te pati

      cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.

      MY. (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.) 540

      PH. multo priu’ scivi quam tu illum habere amicam, Myrrina;

      verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;

      nam id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.

      sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc

      ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum. 545

      id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.

      MY. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,

      ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?

      PH. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes?

      audisti ex aliquo fortasse qui vidisse <eu>m diceret 550

      exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?

      si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos

      magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?

      nam si is posset ab ea sese derepente avellere

      quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem 555

      nec virum sati’ firmum gnatae. MY. mitte adulescentem obsecro

      et quae me peccasse ais. abi, solu’ solum conveni,

      roga velitne uxorem an non: si est ut dicat velle se,

      redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.

      PH. siquidem ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina, 560

      peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici.

      quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.

      interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.

      sed ego stultior m<ei>s dictis parere hanc qui postulem.

      ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant. — 565

      MY. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:

      nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,

      non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tam animo irato tulit;

      nec qua via sententia eiu’ possit mutari scio.

      hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum, 570

     


    Prev Next
Online Read Free Novel Copyright 2016 - 2026