Online Read Free Novel
  • Home
  • Romance & Love
  • Fantasy
  • Science Fiction
  • Mystery & Detective
  • Thrillers & Crime
  • Actions & Adventure
  • History & Fiction
  • Horror
  • Western
  • Humor

    Complete Works of Terence

    Page 33
    Prev Next


      opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat. 235

      Pamphilvs Mysis

      PA. Hoccinest humanum factu aut inceptu? hoccin[est] officium patris?

      MY. quid illud est? PA. pro d<eu>m fidem quid est, si haec non

      contumeliast?

      uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit

      praescisse me ante? nonne priu’ communicatum oportuit?

      MY. miseram me, quod verbum audio! 240

      PA. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi

      gnatam <sua>m uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt?

      itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?

      quod si fit pereo funditus.

      adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum! 245

      pro deum atque hominum fidem!

      nullon ego Chremeti’ pacto adfinitatem effugere potero?

      quot modis contemptu’ spretu’! facta transacta omnia. hem

      repudiatu’ repetor. quam ob rem? nisi si id est quod suspicor:

      aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, 250

      itur ad me. MY. oratio haec me miseram exanimavit metu.

      PA. nam quid ego dicam de patre? ah

      tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo

      mi apud forum “uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie” inquit: “para,

      abi domum.” id mihi visust dicere “abi cito ac suspende te.” 255

      obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut

      ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui.

      quod si ego rescissem id priu’, quid facerem siquis nunc me roget:

      aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar?

      tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt: 260

      amor, misericordia huiu’, nuptiarum sollicitatio,

      tum patri’ pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc

      quae m<eo> quomque animo lubitumst facere. <ei>ne ego ut advorser? ei

      mihi!

      incertumst quid agam. MY. misera timeo “incertum” hoc quorsus accidat.

      sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui: 265

      dum in dubiost animu’, paullo momento huc vel illuc impellitur.

      PA. quis hic loquitur? Mysis, salve. MY. o salve, Pamphile. PA. quid agit?

      MY. rogas?

      laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem

      quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet,

      ne deseras se. PA. hem egone istuc conari queam? 270

      egon propter me illam decipi miseram sinam,

      quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,

      quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?

      bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam

      coactum egestate ingenium inmutarier? 275

      non faciam. MY. haud verear si in te solo sit situm;

      sed vim ut queas ferre. PA. adeon me ignavom putas,

      adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,

      ut neque me consuetudo neque amor neque pudor

      commoveat neque commoneat ut servem fidem? 280

      MY. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.

      PA. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi

      scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis

      de Glycerio. iam ferme moriens me vocat:

      accessi; vos semotae: nos soli: incipit 285

      “mi Pamphile, huiu’ formam atque aetatem vides,

      nec clam te est quam illi nunc utraeque inutiles

      et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.

      quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom,

      per tuam fidem perque huiu’ solitudinem 290

      te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.

      si te in germani fratri’ dilexi loco

      sive haec te solum semper fecit maxumi

      seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,

      te isti virum do, amicum tutorem patrem; 295

      bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fide[i].”

      hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.

      accepi: acceptam servabo. MY. ita spero quidem.

      PA. sed quor tu abis ab illa? MY. obstetricem accerso. PA. propera.

      atque audin?

      verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . MY. teneo. 300

      ACTVS II

      Charinvs Byrria Pamphilvs

      CH. Quid ais, Byrria? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BY. sic est.

      CH. qui scis? BY. apud forum modo e Davo audivi. CH. vae misero mihi!

      ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit,

      ita, postquam adempta spes est, lassu’ cura confectus stupet.

      BY. quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, 305

      id velis quod possit. CH. nil volo aliud nisi Philumenam. BY. ah

      quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas [tuo],

      quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!

      CH. facile omnes quom valemu’ recta consilia aegrotis damus.

      tu si hic sis aliter sentias. BY. age age, ut lubet. CH. sed Pamphilum 310

      video. omnia experiri certumst priu’ quam pereo. BY. quid hic agit?

      CH. ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum:

      credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:

      interea fiet aliquid, spero. BY. id “aliquid” nil est. CH. Byrria,

      quid tibi videtur? adeon ad eum? BY. quidni? si nil impetres, 315

      ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.

      CH. abin hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?

      PA. Charinum video. salve. CH. o salve, Pamphile:

      ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens.

      PA. neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam. 320

      sed istuc quidnamst? CH. hodie uxorem ducis? PA. aiunt. CH. Pamphile,

      si id facis, hodie postremum me vides. PA. quid ita? CH. ei mihi,

      vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. BY. ego dicam. PA. quid est?

      BY. sponsam hic tuam amat. PA. ne iste haud mecum sentit. eho dum dic

      mihi:

      num quid nam ampliu’ tibi cum illa f<ui>t, Charine? CH. ah[a], Pamphile, 325

      nil. PA. quam vellem! CH. nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,

      principio ut ne ducas. PA. dabo equidem operam. CH. sed si id non potest

      aut tibi nuptiae hae sunt cordi, PA. cordi! CH. saltem aliquot dies

      profer, dum proficiscor aliquo ne videam. PA. audi nunciam:

      ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto, 330

      quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.

      nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.

      CH. reddidisti animum. PA. nunc siquid potes aut tu aut hic Byrria,

      facite fingite invenite efficite qui detur tibi;

      ego id agam mihi qui ne detur. CH. sat habeo. PA. Davom optume 335

      video, quoi(u)s consilio fretu’ sum. CH. at tu hercle haud quicquam mihi,

      nisi ea quae nil opu’ sunt scire. fugin hinc? BY. ego vero ac lubens.

      Davos Charinvs Pamphilvs

      DA. Di boni, boni quid porto? sed ubi inveniam Pamphilum,

      ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio?

      CH. laetus est nescioquid. PA. nil est: nondum haec rescivit mala. 340

      DA. quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias . .

      CH. audin tu illum? DA. toto me oppido exanimatum quaerere.

      sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? CH. cessas conloqui?

      DA. habeo. PA. Dave, ades resiste. DA. quis homost, qui me . . ? o

      Pamphile,

      te ipsum quaero. eugae, Charine! ambo opportune: vos volo. 345

      PA. Dave, per
    ii. DA. quin tu hoc audi. CH. interii. DA. quid timeas

      scio.

      PA. mea quidem hercle certe in dubio vitast. DA. et quid tu, scio.

      PA. nuptiae mi . . DA. etsi scio? PA. hodie . . DA. obtundis, tam

      etsi intellego?

      id paves ne ducas tu illam; tu autem ut ducas. CH. rem tenes.

      PA. istuc ipsum. DA. atque istuc ipsum nil periclist: me vide. 350

      PA. obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. DA. em

      libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. PA. qui scis? DA. scio.

      tuo’ pater modo me prehendit: <ai>t tibi uxorem dare

      hodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus.

      continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi. 355

      ubi te non invenio ibi escendo in quendam excelsum locum,

      circumspicio: nusquam. forte ibi huiu’ video Byrriam;

      rogo: negat vidisse. mihi molestum; quid agam cogito.

      redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio “hem

      paullulum opsoni; ipsu’ tristis; de inproviso nuptiae: 360

      non cohaerent.” PA. quorsu’ nam istuc? DA. ego me continuo ad Chremem.

      quom illo advenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo.

      CH. recte dici’. PA. perge. DA. maneo. interea intro ire neminem

      video, exire neminem; matronam nullam in aedibus,

      nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. PA. scio: 365

      magnum signum. DA. num videntur convenire haec nuptiis?

      PA. non opinor, Dave. DA. “opinor” narras? non recte accipis:

      certa res est. etiam puerum inde abiens conveni Chremi:

      holera et pisciculos minutos fer[r]e obolo in cenam seni.

      CH. liberatu’ sum hodie, Dave, tua opera. DA. ac nullus quidem. 370

      CH. quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. DA. ridiculum caput,

      quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere,

      nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. CH. bene mones:

      ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale.

      Pamphilvs Davos

      PA. Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? DA. ego dicam tibi. 375

      si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,

      ipsu’ sibi esse iniuriu’ videatur, neque id iniuria,

      priu’ quam <tuo>m ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:

      sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:

      tum illae turbae fient. PA. quidvis patiar. DA. pater est, Pamphile: 380

      difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit

      aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. PA. eiciat? DA. cito.

      PA. cedo igitur quid faciam, Dave? DA. dic te ducturum. PA. hem. DA.

      quid est?

      PA. egon dicam? DA. quor non? PA. numquam faciam. DA. ne nega.

      PA. suadere noli. DA. ex <ea> re quid fiat vide. 385

      PA. ut ab illa excludar, hoc concludar. DA. non itast.

      nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem

      “ducas volo hodie uxorem”; tu “ducam” inquies:

      cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia.

      quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient 390

      sine omni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes

      tibi non det gnatam; nec tu <ea> causa minueris

      haec quae facis, ne is mutet s<ua>m sententiam.

      patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat.

      nam quod tu speres “propulsabo facile uxorem his moribus; 395

      dabit nemo”: inveniet inopem potiu’ quam te corrumpi sinat.

      sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;

      aliam otiosu’ quaeret: interea aliquid acciderit boni.

      PA. itan credis? DA. haud dubium id quidemst. PA. vide quo me inducas.

      DA. quin taces?

      PA. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost; 400

      nam pollicitus sum suscepturum. DA. o facinus audax! PA. hanc fidem

      sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.

      DA. curabitur. sed pater adest. cave te esse tristem sentiat.

      Simo Davos Pamphilvs

      SI. Reviso quid agant aut quid captent consili.

      DA. hic nunc non dubitat quin te ducturum neges. 405

      venit meditatus alicunde ex solo loco:

      orationem sperat invenisse se

      qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.

      PA. modo ut possim, Dave! DA. crede inquam hoc mihi, Pamphile,

      numquam hodie tecum commutaturum patrem 410

      unum esse verbum, si te dices ducere.

      Byrria Simo Davos Pamphilvs

      BY. Eru’ me relictis rebu’ iussit Pamphilum

      hodie observare, ut quid ageret de nuptiis

      scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor.

      ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam. 415

      SI. utrumque adesse video. DA. em serva. SI. Pamphile.

      DA. quasi de inproviso respice ad eum. PA. ehem pater.

      DA. probe. SI. hodie uxorem ducas, ut dixi, volo.

      BY. nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat.

      PA. neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora. BY. hem. 420

      DA. obmutuit. BY. quid dixit? SI. facis ut te decet,

      quom istuc quod postulo impetro cum gratia.

      DA. sum verus? BY. eru’, quantum audio, uxore excidit.

      SI. i nunciam intro, ne in mora, quom opu’ sit, sies.

      PA. eo. — BY. nullane in re esse quoiquam homini fidem! 425

      verum illud verbumst, volgo quod dici solet,

      omnis sibi malle melius esse quam alteri.

      ego illam vidi: virginem forma bona

      memini videri: quo aequior sum Pamphilo,

      si se illam in somnis quam illum amplecti maluit. 430

      renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.

      Davos Simo

      DA. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam

      portare et ea me hic restitisse gratia.

      SI. quid Davo’ narrat? DA. aeque quicquam nunc quidem.

      SI. nilne? hem. DA. nil prorsus. SI. atqui exspectabam quidem. 435

      DA. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.

      SI. potin es mihi verum dicere? DA. nil facilius.

      SI. num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae

      propter huiusce hospitai consuetudinem?

      DA. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui 440

      haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.

      etenim ipsu’ secum eam rem reputavit via.

      SI. laudo. DA. dum licitumst ei dumque aetas tulit,

      amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae

      ea res sibi esset, ut virum fortem decet. 445

      nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.

      SI. subtristi’ visus est esse aliquantum mihi.

      DA. nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi.

      SI. quidnamst? DA. puerilest. SI. quid id est? DA. nil. SI. quin

      dic, quid est?

      DA. <ai>t nimium parce facere sumptum. SI. mene? DA. te. 450

      “vix” inquit “drachumis est opsonatum decem:

      non filio videtur uxorem dare.

      quem” inquit “vocabo ad cenam m<eo>rum aequalium

      potissumum nunc?” et, quod dicendum hic siet,

      tu quoque perparce nimium: non laudo. SI. tace. 455

      DA. commovi. SI. ego istaec recte ut fiant videro.

      quidnam hoc est rei? quid hic volt veterator sibi?

      nam si hic malist quicquam, em illic est huic r<ei> caput.

      ACTVS III

      Mysis Simo Davos Lesbia (Glycerivm)

      MY. Ita pol quidem res est, ut dixti, Lesbia:

      fidelem haud ferme mulieri invenias virum. 460

      SI. ab Andriast ancilla haec. DA. quid narras? ita est.

      MY. sed hic Pamphilus . . SI.
    quid dicit? MY. firmavit fidem. SI. hem.

      DA. utinam aut hic surdus aut haec muta facta sit!

      MY. nam quod peperisset iussit tolli. SI. o Iuppiter,

      quid ego audio? actumst, siquidem haec vera praedicat. 465

      LE. bonum ingenium narras adulescentis. MY. optumum

      sed sequere me intro, ne in mora illi sis. LE. sequor. —

      DA. quod remedium nunc huic malo inveniam? SI. quid hoc?

      adeon est demens? ex peregrina? iam scio: ah

      vix tandem sensi stolidu’. DA. quid hic sensisse ait? 470

      SI. haec primum adfertur iam mi ab hoc fallacia:

      hanc simulant parere, quo Chremetem absterreant.

      GL. (intus) Iuno Lucina, fer opem, serva me, obsecro.

      SI. hui tam cito? ridiculum: postquam ante ostium

      me audivit stare, adproperat. non sat commode 475

      divisa sunt temporibu’ tibi, Dave, haec. DA. mihin?

      SI. num inmemores discipuli? DA. ego quid narres nescio.

      SI. hicin me si inparatum in veris nuptiis

      adortus esset, quos mihi ludos redderet!

      nunc hui(u)s periclo fit, ego in portu navigo. 480

      Lesbia Simo Davos

      LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent

      signa esse ad salutem, omnia huic esse video.

      nunc primum fac istaec [ut] lavet; post<e> deinde,

      quod iussi dari bibere et quantum imperavi,

      date; mox ego huc revortor. 485

      per ecastor scitu’ puer est natu’ Pamphilo.

      d<eo>s quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono,

      quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam. —

      SI. vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA.

      quidnam id est?

      SI. non imperabat coram quid opu’ facto esset puerperae, 490

      sed postquam egressast, illis quae sunt intu’ clamat de via

      o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus

      tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?

      saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim.

      DA. certe hercle nunc hic se ipsu’ fallit, haud ego. SI. edixin tibi, 495

      interminatu’ sum ne faceres? num veritus? quid re tulit?

      credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo?

      DA. teneo quid erret et quid agam habeo. SI. quid taces?

      DA. quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore.

      SI. mihin quisquam? DA. eho an tute intellexti [hoc] adsimularier? 500

      SI. inrideor.

      DA. renuntiatumst; nam qui istaec tibi incidit suspicio?

      SI. qui? quia te noram. DA. quasi tu dicas factum id consilio meo.

     


    Prev Next
Online Read Free Novel Copyright 2016 - 2026