Online Read Free Novel
  • Home
  • Romance & Love
  • Fantasy
  • Science Fiction
  • Mystery & Detective
  • Thrillers & Crime
  • Actions & Adventure
  • History & Fiction
  • Horror
  • Western
  • Humor

    Complete Works of Terence

    Page 41
    Prev Next


      idcirco huic nostro traditast provincia.

      SY. quis hic loquitur? perii. numnam haec audivit? CH. Syre. SY. hem.

      CH. quid tu istic? SY. recte equidem; sed te miror, Chreme,

      tam mane, qui heri tantum biberis. CH. nil nimis.

      SY. “nil” narras? visa verost, quod dici solet, 520

      aquilae senectus. CH. heia. SY. mulier commoda et

      faceta haec meretrix. CH. sane. SY. idem visast tibi?

      et quidem hercle forma luculenta. CH. sic satis.

      SY. ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;

      minimeque miror Clinia hanc si deperit. 525

      sed habet patrem quendam avidum, miserum atque aridum

      vicinum hunc: nostin? at quasi is non ditiis

      abundet, gnatus ei(u)s profugit inopia.

      scis esse factum ut dico? CH. quid ego ni sciam?

      hominem pistrino dignum! SY. quem? CH. istunc servolum 530

      dico adulescenti’ . . SY. Syre, tibi timui male!

      CH. qui passus est id fieri. SY. quid faceret? CH. rogas?

      aliquid reperiret, fingeret fallacias

      unde esset adulescenti amicae quod daret,

      atque hunc difficilem invitum servaret senem. 535

      SY. garris. CH. haec facta ab illo oportebant, Syre.

      SY. eho quaeso laudas qui eros fallunt? CH. in loco

      ego vero laudo. SY. recte sane. CH. quippe qui

      magnarum saepe id remedium aegritudinumst:

      iam huic mansisset unicus gnatus domi. 540

      SY. iocone an serio ille haec dicat nescio;

      nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.

      CH. et nunc quid exspectat, Syre? an dum hic denuo

      abeat, quom tolerare illi(u)s sumptus non queat?

      nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SY. stolidus est. 545

      CH. at te adiutare oportet adulescentuli

      causa. SY. facile equidem facere possum si iubes;

      etenim quo pacto id fieri soleat calleo.

      CH. tanto hercle melior. SY. non est mentiri meum.

      CH. fac ergo. SY. at heus tu facito dum eadem haec memineris 550

      siquid huiu’ simile forte aliquando evenerit,

      ut sunt humana, tuos ut faciat filius.

      CH. non usu’ veniet, spero. SY. spero hercle ego quoque,

      neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim;

      sed siquid, nequid. quae sit ei(u)s aetas vides; 555

      et ne ego te, si usu’ veniat, magnifice, Chreme,

      tractare possim. CH. de istoc, quom usu’ venerit,

      videbimus quid opu’ sit: nunc istuc age. —

      SY. numquam commodius umquam erum audivi loqui,

      nec quom male facere[m] crederem mi inpunius 560

      licere. quisnam a nobis egreditur foras?

      Chremes Clitipho Syrvs

      III.iii

      CH. Quid istuc quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?

      CL. quid ego feci? CH. vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici

      inserere? SY. acta haec res est: perii. CL. mene? CH. hisce oculis, ne nega.

      facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum. 565

      nam istaec quidem contumeliast,

      hominem amicum recipere ad te atque ei(u)s amicam subigitare.

      vel here in vino quam inmodestu’ f<ui>sti . . SY. factum. CH. quam molestus!

      ut equidem, ita me di ament, metui quid futurum denique esset!

      novi ego amantium animum: advortunt graviter quae non censeas. 570

      CL. at mihi fides apud hunc est nil me istiu’ facturum, pater.

      CH. esto; at certe concedas aliquo ab ore <eo>rum aliquantisper.

      multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.

      ego de me facio coniecturam: nemost m<eo>rum amicorum hodie

      apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam. 575

      apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsi(u)s facti pudet,

      ne ineptu’, ne protervo’ videar: quod illum facere credito.

      sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu’ sit obsequi.

      SY. quid istic narrat! CL. perii. SY. Clitipho, haec ego praecipio tibi?

      homini’ frugi et temperanti’ functu’s officium? CL. tace sodes. 580

      SY. recte sane. CL. Syre, pudet me. SY. credo: neque id iniuria; quin

      mihi molestumst. CL. perdis hercle. SY. verum dico quod videtur.

      CL. nonne accedam ad illos? CH. eho quaeso, una accedundi viast?

      SY. actumst: hic priu’ se indicarit quam ego argentum effecero.

      Chreme, vin tu homini stulto mi auscultare? CH. quid faciam? SY. Iube hunc 585

      abire hinc aliquo. CL. quo ego hinc abeam? SY. quo lubet: da illis locum:

      abi d<ea>mbulatum. CL. d<ea>mbulatum? quo? SY. vah quasi desit locus.

      abi sane istac, istorsum, quovis. CH. recte dicit, censeo.

      CL. di te eradicent, Syre, qui me hinc ~extrudis~!

      SY. at tu pol tibi istas posthac comprimito manus! — 590

      censen vero? quid illum porro credas facturum, Chreme,

      nisi eum, quantum tibi opi’ di dant, servas castigas mones?

      CH. ego istuc curabo. SY. atqui nunc, ere, tibi istic adservandus est.

      CH. fiet. SY. si sapias; nam mihi iam minu’ minusque obtemperat.

      CH. quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut 595

      repperisti tibi quod placeat an non[dum etiam]? SY. de fallacia

      dicis? est: inveni nuper quandam. CH. frugi es. cedo quid est?

      SY. dicam, verum ut aliud ex alio incidit. CH. quidnam, Syre?

      SY. pessuma haec est meretrix. CH. ita videtur. SY. immo si scias.

      vah vide quod inceptet facinu’. f<ui>t quaedam anu’ Corinthia 600

      hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.

      CH. quid tum? SY. ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.

      ea relicta huic arraboni est pro illo argento. CH. intellego.

      SY. hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.

      CH. quid tum? SY. Cliniam orat sibi uti [id] nunc det: illam illi tamen 605

      post daturum: mille nummum poscit. CH. et poscit quidem? SY. hui,

      dubium id est? ego sic putavi. CH. quid nunc facere cogitas?

      SY. egon? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria

      ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.

      CH. erras. SY. quid ita? CH. pro Menedemo nunc tibi ego respondeo 610

      “non emo”: quid ages? SY. optata loquere. CH. qui? SY. non est opus.

      CH. non opus est? SY. non hercle vero. CH. qui istuc, miror. SY. iam scies.

      CH. mane, mane, quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores?

      ACTVS IV

      Sostrata Chremes Nvtrix Syrvs

      IV.i

      SO. Nisi me animu’ fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,

      is quicum expositast gnata. CH. quid volt sibi, Syre, haec oratio? 615

      SO. quid est? isne tibi videtur? NV. dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico

      eum esse. SO. at ut sati’ contemplata modo sis, mea nutrix. NV. satis.

      SO. abi nunciam intro atque illa si iam laverit mihi nuntia.

      hic ego virum interea opperibor. SY. te volt: videas quid velit.

      nescioquid tristis est: non temerest: timeo quid sit. CH. quid siet? 620

      ne ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.

      SO. ehem mi vir. CH. ehem mea uxor. SO. te ipsum quaero. CH. loquere

      quid velis.

      SO. primum hoc te oro, nequid credas me advorsum edictum tuom

      facere esse ausam. CH. vin me istuc tibi, etsi incredibilest, credere?

      credo. SY. nescioquid peccati portat haec purgatio. 625

      SO. meministin me ess(e) gravidam et mihi te maxumo opere edicere,

      si puellam parerem, nolle tolli? CH. scio quid feceris:

      sustulisti. SY. sic est factum: dom(i)na eg
    o, eru’ damno auctus est.

      SO. minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: <ei> dedi

      exponendam. CH. o Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam! 630

      SO. perii: quid ego feci? CH. rogitas? SO. si peccavi, mi Chreme,

      insciens feci. CH. id equidem ego, si tu neges, certo scio,

      te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:

      tot peccata in hac re ostendi’. nam iam primum, si meum

      imperium exsequi voluisses, interemptam oportuit, 635

      non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare.

      at id omitto: misericordia, animu’ maternus: sino.

      quam bene vero abs te prospectumst quod voluisti cogita:

      nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,

      per te vel uti quaestum faceret vel uti veniret palam. 640

      credo, id cogitasti: “quidvis satis est dum vivat modo.”

      quid cum illis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,

      meliu’ peiu’, prosit obsit, nil vident nisi quod lubet?

      SO. mi Chreme, peccavi, fateor: vincor. nunc hoc te obsecro,

      quanto tuos est animu’ natu gravior, ignoscentior, 645

      ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.

      CH. scilicet equidem istuc factum ignoscam; verum, Sostrata,

      male docet te mea facilitas multa. sed istuc quidquid est

      qua hoc occeptumst causa loquere. SO. ut stultae et misere omnes sumus

      religiosae, quom exponendam do illi, de digito anulum 650

      detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:

      si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.

      CH. istuc recte: conservasti te atque illam. SO. is hic est anulus.

      CH. unde habes? SO. quam Bacchi’ secum adduxit adulescentulam, SY. hem.

      CH. quid illa narrat? SO. ea lavatum dum it, servandum mihi dedit. 655

      animum non advorti primum; sed postquam aspexi ilico

      cognovi, ad te exsilui. CH. quid nunc suspicare aut invenis

      de illa? SO. nescio nisi ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,

      si potis est reperiri. SY. interii: plus sp<ei> video quam volo:

      nostrast, si itast. CH. vivitne illa quoi tu dederas? SO. nescio. 660

      CH. quid renuntiavit olim? SO. fecisse id quod iusseram.

      CH. nomen mulieri’ cedo quid sit, ut quaeratur. SO. Philterae.

      SY. ipsast. mirum ni illa salvast et ego perii. CH. Sostrata,

      sequere me intro hac. SO. ut praeter spem evenit! quam timui male

      ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chreme! 665

      CH. non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit.

      nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.

      Syrvs

      IV.ii

      SY. Nisi me animu’ fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:

      ita hac re in angustum oppido nunc m<eae> coguntur copiae;

      nisi aliquid video ne esse amicam hanc gnati resciscat senex. 670

      nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere

      nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere.

      crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.

      quid agam? aut quid comminiscar? ratio de integro ineundast mihi.

      nil tam difficilest quin quaerendo investigari possiet. 675

      quid si hoc nunc sic incipiam? nilst. quid si sic? tantundem egero.

      at sic opinor: non potest. immo optume. euge habeo optumam.

      retraham hercle opinor ad me

      idem ego illuc hodie fugitivom argentum tamen. 678a

      Clinia Syrvs

      IV.iii

      CL. Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta

      quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast.

      dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam volt.

      SY. nil me fefellit: cognitast, quantum audio huiu’ verba.

      istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.

      CL. o mi Syre, audisti obsecro? SY. quidni? qui usque una adfuerim.

      CL. quoi aeque audisti commode quicquam evenisse? SY. nulli. 685

      CL. atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte causa

      laetor quam illiu’; quam ego scio esse honore quovis dignam.

      SY. ita credo. sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim;

      nam amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur,

      nequid de amica nunc senex. CL. o Iuppiter! SY. quiesce. 690

      CL. Antiphila mea nubet mihi. SY. sicin mi interloquere?

      CL. quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. SY. fero hercle vero.

      CL. deorum vitam apti sumus. SY. frustra operam opino[r] hanc sumo.

      CL. loquere: audio. SY. at iam hoc non ages. CL. agam. SY.

      videndumst, inquam,

      amici quoque res, Clinia, t<ui> in tuto ut conlocetur. 695

      nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,

      senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;

      si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est.

      CL. at enim istoc nil est mage, Syre, m<ii>s nuptiis advorsum.

      nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? SY. quidni? 700

      CL. quid dicam? quam causam adferam? SY. qui nolo mentiare:

      aperte ita ut res sese habet narrato. CL. quid ais? SY. iubeo:

      illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis.

      CL. bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.

      et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet 705

      senem vostrum? SY. immo ut recta via rem narret ordine omnem. CL. hem

      sati’ sanus es et sobrius? tuquidem illum plane perdis.

      nam qui ille poterit esse in tuto, dic mihi?

      SY. huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,

      qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae 710

      vera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex

      voster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.

      CL. at enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;

      nam dum amicam hanc m<ea>m esse credet, non committet filiam.

      tu fors quid me fiat parvi pendi’, dum illi consulas. 715

      SY. quid, malum, me aetatem censes velle id adsimularier?

      unus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius.

      CL. tantum sat habes? quid tum quaeso si hoc pater resciverit?

      SY. quid si redeo ad illos qui aiunt “quid si nunc caelum ruat?”

      CL. metuo quid agam. SY. metui’? quasi non ea potestas sit tua 720

      quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam.

      CL. age age, transducatur Bacchis. SY. optume ipsa exit foras.

      Bacchis Clinia Syrvs Dromo Phrygia

      IV.iv

      BA. Sati’ pol proterve me Syri promissa huc induxerunt,

      decem minas quas mihi dare pollicitust. quodsi nunc me

      deceperit saepe obsecrans me ut veniam, frustra veniet; 725

      aut quom venturam dixero et constituero, quom is certe

      renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,

      decipiam ac non veniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.

      CL. sati’ scite promittit tibi. SY. atqui tu hanc iocari credis?

      faciet nisi caveo. BA. dormiunt: ego pol istos commovebo. 730

      mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit

      Charini? PH. audivi. BA. proxumam esse huic fundo ad dextram? PH. memini.

      BA. curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:

      SY. quid inceptat? BA. dic me hic oppido esse invitam atque adservari,

      verum aliquo pacto verba me his daturam esse et venturam. 735

      SY. perii hercle. Bacchi’, mane, mane: quo mittis istanc quaeso?

      iube maneat. BA. i. SY. quin est paratum argentum. BA. quin ego maneo.

      SY. atqui iam dabitur. BA. ut lube
    t. num ego insto? SY. at scin quid sodes?

      BA. quid? SY. transeundumst nunc tibi ad Menedemum et tua pompa

      <eo> transducendast. BA. quam rem agis, scelus? SY. egon? argentum cudo 740

      quod tibi dem. BA. dignam me putas quam inludas? SY. non est temere.

      BA. etiamne tecum hic res mihist? SY. minime: tuom tibi reddo.

      BA. eatur. SY. sequere hac. heus, Dromo. DR. quis me volt? SY. Syru’.

      DR. quid est r<ei>?

      SY. ancillas omnis Bacchidis tra<ns>duce huc ad vos propere.

      DR. quam ob rem? SY. ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt. 745

      sperabit sumptum sibi senex levatum esse harunc abitu:

      ne ille haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.

      tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DR. mutum dices.

      Chremes Syrvs IV.v

      CH. Ita me di amabunt ut nunc Menedemi vicem

      miseret me tantum devenisse ad eum mali. 750

      illancin mulierem alere cum illa familia!

      etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,

      ita magno desiderio fuit <ei> filius;

      verum ubi videbit tantos sibi sumptus domi

      cotidianos fieri nec fieri modum, 755

      optabit rursum ut abeat ab se filius.

      Syrum optume eccum. SY. cesso hunc adoriri? CH. Syre. SY. hem.

      CH. quid est? SY. te mihi ipsum iamdudum optabam dari.

      CH. videre egisse iam nescioquid cum sene.

      SY. de illo quod dudum? dictum [ac] factum reddidi. 760

      CH. bonan fide? SY. bona hercle. CH. non possum pati

      quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:

      faciam boni tibi aliquid pro ista re ac lubens.

      SY. at si scias quam scite in mentem venerit.

      CH. vah gloriare evenisse ex sententia? 765

      SY. non hercle vero: verum dico. CH. dic quid est?

      SY. t<ui> Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem

      Menedemo dixit Clinia, et ea gratia

      secum adduxisse ne tu id persentisceres.

      CH. probe. SY. dic sodes. CH. nimium, inquam. SY. immo si scias. 770

      sed porro ausculta quod superest fallaciae:

      sese ipse dicit t<ua>m vidisse filiam;

      ei(u)s sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;

      hanc cupere uxorem. CH. modone quae inventast? SY. eam:

      et quidem iubebit posci. CH. quam ob rem istuc, Syre? 775

      nam prorsum nil intellego. SY. vah tardus es.

      CH. fortasse. SY. argentum dabitur ei ad nuptias,

      aurum atque vestem qui . . tenesne? CH. comparet?

      SY. id ipsum. CH. at ego illi neque do neque despondeo.

      SY. non? quam ob rem? CH. quam ob rem? me rogas? homini . . ? SY. 780

     


    Prev Next
Online Read Free Novel Copyright 2016 - 2026